QUINQUERTIO

QUINQUERTIO
QUINQUERTIO
Graece πένταθλος dicebatur olim, qui omnibus quinque Artius, seu exercitationibus Gymnicis, valebat, cursu videl. saltu, discô, iaculô, luctâ: quae Simonides, Antholog. l. 1. c. 1. complexus est hôc versu,
Α῞λμα, ποδωκείην, δίσκον, ἄκοντα, πάλην.
Quemadmodum, qui in singulis polleret, Cursor, Saltator, Discobolus, Pugil etc. qui in luctu simul et pugilatu excelleret, Fancratiastes vocitatus est. Livius tamen Andronicus Quinqvertiones appellavit Athletas, ut Festus testatur: apud quem etiam periodon vicisse dicebatur is, qui Pythia, Isthmia, Nemea et Olympia simul vicisset, nomine a circuitu eorum spectaculorum acceptô. Apud Laertium, Democritum legimus Philosophum πένταθλον seu Quinqvertionem dictum esse, quod in Iuventute forte vicisset, ut vult Mercutialis: Vossius tamen per
tralationem illum sic vocitatum fuisse contendit: Siquidem vere erat in Philosophia Quinqvertio. Nam et rerum naturalium, et Matheseos et Liberalium disciplinarum Orbis et Artium omnium peritiam habuit, longô usu firmatam, ut inquit Laertius. Fuêre autem et plura certaminum genera, quibus Athletae olim inter se contenderent, sed quinque praedicta praecipua erant, in quibus plerumque, tam in sacris Certaminibus, quam in Ludis, Amphitheatris et publicis Spectaculis, sed praesertim in Stadio, quod fere solis Athletis proprie destinatum erat, certabant. Postea quoque hlateres, atque nonnulla alia in usum veniebant, ab Athletis obiri solita, sed et illa in publicis Ludorum et sacrorum Certaminum Spectaculis raro peragebantur, unâ exceptâ Monomachîa, quam Graecos Sacerdotes aestivô tempore in Pergamo exercere consuevisse, memoriae prodidit Galenus, l. 3. de Arte, c. 13. Quamquam Monomachos ab Athletis diversos fuisse apud Veteres indigitet Cicero, l. 7. Ep. 1. Nisi dicamus, quod memoriae proditum est a Dionysio Halicarnasseo, Antiqq. Rom. l. 7. Athletas alios fuisse leviorum, alios graviorum certaminum, atque hos posteriores fuisse Gladiatores, Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 14. Voss. de 4. Artibus Popul. c. 3. §. 36. et 78. ut et supra Pentathlus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Квинкверций — (Quinquertium = quinque artes, пять искусств) общее название пяти видов физических упражнений, заимствованных римлянами у греков, которые называли их pentathlon: 1) бег взапуски (cursus), 2) прыжки (saltus), 3) борьба (lucta), 4) метание диска… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”